Registro n. 8 precedente | 558 di 1171 | successivo

558. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 24 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che, accertata la verità del contenuto della supplica di Elia Mantegazza, figlio del defunto Andreino, costringa i debitori de Suico al pagamento di quanto gli devono.

[ 101r] Potestati Mediolani.
Actento suplicationis involute tenore nobis exibite per Eliam de Mantegatiis, filium quondam Andreini, maxime ut supplicans creditum a memoratis ibidem de Suicho celerius consequatur, mandamus tibi et volumus quatenus si, evocatis ad te partibus, apparuerit de vero supplicantis credito, eo casu conpellas eosdem de Suycho ad eidem integre satisfatiendum pro omni eo ad quod sibi debitum tenebuntur, premissa expediendo summatim de plano, sine strepitu et figura iuditii, frivolis obiectionibus quibuscumque remotis ac intra dies xv ad tardius post harum receptionem, ne causa hec, que diu versa esse dicitur, in longius protrahatur. Data Mediolany, die xxiiii ianuarii MCCCCLII.