Registro n. 8 precedente | 562 di 1171 | successivo

562. Francesco Sforza al capitano della Valtellina 1452 gennaio 25 Milano

Francesco Sforza vuole che il capitano della Valtellina, accertata la verità del credito, induca gli eredi di Giovannino da Talamona, detto Scalvino, a dare a Giacomo de Dosso da Curtone, figlio del defunto Giovanni de Canzino, le cinquanta lire imperiali dovutegli.

Capitaneo Vallisteline.
Nobis exposuit Iacobus de Dosso de Curtono, filius quondam Iohanni de Canzino, quod habere debet ab a heredibus quondam Iohanini dicti Schalvini de Thalamone libras quinquaginta imperialium, prout publico, dicit, constare documento et licet sepenumero eius petierit satisfactionem illam, tamen hactenus consequi non potuit in eius grave preiuditium. Quare scribimus vobis et conmictimus quatenus, vocatis vocandis, si constiterit vobis dictum Iacobum verum esse dictorum heredum creditorem, sicuti exponit, provideatis opportune quod, iusta dicti instrumenti dispositionem, debitum obtineat suum, ius sumarium et expeditissimum administrando ac omni cum celeritate possibili. Data Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLII.


(a) ad in A.