Registro n. 8 precedente | 563 di 1171 | successivo

563. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 gennaio 25 Milano

Francesco Sforza scrive al podestà di Pavia che concede la grazia a Guglielmo de Silvano se ha ucciso per autodifesa Giovanni da Bergamo, compagno del condottiero ducale Moretto di San Nazzaro. Dispone, inoltre, che venga annullata qualsiasi documentazione relativa a tale omicidio.

Potestati Papie.
Intelleximus que nobis rescripsistis in re illius omicidii commissi per Guilelmum de Silvano in personam nunc quondam Iohannis de Bergamo, olim sotialis domini Moretti de Sancto Nazzario, ductoris nostri. Qua propter, si ita est veluti rescribis, silicet quod dictus Guilielmus homicidium ipsum commisserit gratia defensionis sue, eidem Guilielmo prohinde gratiam facimus liberalem, quia sic nobis iuri convenire videtur, considerata etiam precipue pace inde confecta, et ita volumus et tibi mandamus quatenus omnem propterea factum processum et condepnationem ac omnia alia exinde subsecuta, vel que sequi quovismodo potuissent et possent, cancelles et annulles, sive cancellari et annulari omnino facias taliter, quod, hac pro re, Guilielmus idem ullo unquam futuro tempore molestari quolibet realiter nec personaliter, vel inquietari nequeat. Data Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLII.