Registro n. 8 precedente | 567 di 1171 | successivo

567. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1452 gennaio 25 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del Seprio che, informatosi del contenuto della supplica di Tommaso Besozzi, che è lì forestiero, imponga agli uomini ivi menzionati di soddisfare detto Tommaso di quanto gli è dovuto.

Capitaneo Seprii.
Intelliges gravamen, quod nobis exposuit Tomas de Bisutio, hospes in terra Bisutii, per inclusam eius supplicationem. Eius autem attenta continentia, maxime quia indignium videretur quod supplicans aliorum onus indebite substineat, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, de expositis informari procures et deinde a opportune provideas quod suplicanti omnino satisfiat de omnibus iis ad que sibi memorati ibidem homines iuridice tenebuntur occasione in ea expressa. Data Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLII.


(a) Segue procures depennato.