Registro n. 8 precedente | 587 di 1171 | successivo

587. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di prendere visione della supplica dei frati del convegno del terzo ordine degli umiliati, e del capitolo della chiesa di Santa Maria e degli avvocati di detto convegno di Monza. Cị fatto amministri giustizia con rito sommario e provveda che i ricorrenti non siano privati dei loro beni.

Potestati Mediolani.
Parte fratrum convegnii tertii ordinis Humiliatorum et capituli ecclesie Sancte Marie et advocatorum dicti convegnii de Modoetia exhibita nobis fuit involuta petitio, cuius continentia actendentes, maxime quia res, pro qua agitur, tendit ad pias causas quo fit ut favorabilius pertractari mereatur, conmictimus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, de expositis expedientem assummas informationem et deinde super ibidem contentis ius ministres summarium et expeditum simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, frivolis cavillationibus et frustatoriis a dillationibus quibuscumque reiectis, taliter quod supplicantes ipsi nullo pacto bonis, pro quibus agitur, indebite privati remaneat. Data Mediolani, die xxvii ianuarii MCCCCLII.


(a) Segue exceptionibus depennato.