Registro n. 8 precedente | 591 di 1171 | successivo

591. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, vista la supplica di Angelina da Novara contro Pietro e Martino, fratelli da Liscate, chiamate le parti e accertata la verità del contenuto della supplica, imponga ai menzionati fratelli di prontamente restituire i beni o il loro valore alla ricorrente.

Potestati Mediolani.
Intelliges per inclusam supplicationem querelam, quam nobis facit Angelina de Novaria de Petro et Martino, fratribus de Liscate. Quapropter, ne supplicans, que ad litigandum inhabilis esse videtur, diutius per litigiorum strepitum circunducatur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis ad te partibus, de narratis ibidem summarie informari procures et, constito narrata ipsa veritati concernere, conpellas memoratos de Liscate per omnia iurius remedia ad restituendum res et bona, de quibus agitur, predicti supplicanti aut eorum condignius valere, sicuti conveniens esse videtur. Premissa expediendo summarie et de plano, sola facti veritate inspecta, quemadmodum rey conditio exposcere visum est ac quam celerius fieri poterit. Data Mediolani, die xxvii ianuarii MCCCCLII.