Registro n. 8 precedente | 596 di 1171 | successivo

596. Francesco Sforza al luogotenente di Alessandria 1452 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza scrive al luogotenente di Alessandria che, se gli alessandrini Luchino e Lorenzo, fratelli de Ganbarinis, sono veri creditori di alcuni di Bosco, costringa i debitori a saldare loro il dovuto.

[ 106v] Locumtenenti Alexandrie.
Asserunt domini Luchinus et Laurentius, fratres de Ganbarinis, cives nostri Alexandrie dilecti, se aliquorum de terra nostra Boschi esse creditores, sicuti per instrumentum edocere possunt, a quibus solutionem suam suscipere possunt et prout in inclusa eorum petitione latius exprimitur. Quamobrem conmictimus tibi et volumus quatenus, si tibi summarie de vero supplicantium credito apparuerit, eo casu provideas, debitis et expedientibus modis, quod exponentes integram satisfacionem suam celerius assequantur, sicuti bene conveniens censemus. Data Mediolani, die xxvii ianuarii MCCCCLII.