Registro n. 8 precedente | 612 di 1171 | successivo

612. Francesco Sforza al podestà di Sale 1452 gennaio 28 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Sale chiami quelli che sono contrari al taglio degli alberi e cerci di convincerli.

Potestati Salarum.
Habuimus parte comunitatis et hominum terre illius nostre Salarum supplicationem, quam videbis introclusam, cum autem expetita ibidem omni ex parte honestati conveniant, quia in divini cultus tendunt honorem, ideo mandamus tibi et volumus quatenus, evocatis ad te omnibus habitis ad incisionem ligniorum, de quibus supplicatio ipsa mentionem facit, dissentientibus, illos omni studio tuo cura et opera ad hoc contentos reddere procures et rem nobis facies gratiorem, quod certi sumus scies effectui demandare. Data Mediolani, die xxviii ianuarii MCCCCLII.