Registro n. 8 precedente | 613 di 1171 | successivo

613. Francesco Sforza a Melchione de Lavanegiis 1452 gennaio 28 Milano

Francesco Sforza vuole che l'officiale Melchione de Lavanegiis, accertatosi del credito dell'abbate del monastero e convento milanese di San Celso, chiami i debitori e li costringa a onorare la loro obbligazione.

Melchioni de Lavanegiis, offitiali.
Actendentes continentiam narratorum in supplicatione, presentibus involutam, venerabilis domini abbatis monesterii et conventus Sancti Celsi huius nostre civitatis Mediolani, maxime quia supplicantes, qui divinis assistere habent a offitiis, per litigia circhunduci non merentur, ac, ut incunbentibus sibi necessitatibus cicius occurere valeant, volumus quod, habitis coram te debitoribus inibi memoratis b et quolibet ex eis, et, constito de vero supplicantium credito, conpellas debitores eosdem per omnia iuris presidia ad eisdem supplicantibus cum integritate et possibili celeritate satisfaciendum, sic quod debitum suum omnino consequantur ut decent. Data Mediolani, die xxviii ianuarii MCCCCLII.


(a) In A habeant con a finale depennata.
(b) Segue cicius occurere valeant depennato.