Registro n. 8 precedente | 620 di 1171 | successivo

620. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, accertata la verità di quanto contenuto nella supplica del milanese Guglielmo da Pusterla induca i menzionati nella supplica de Gorgonzola, de Carpanis e Merlino a restituire i beni del ricorrente.

Potestati Mediolani.
Visa continentia supplicationis, presentibus inserte, nobis exibite parte Guiglielmi de Pusterla, civis nostri Mediolani, precipue ut supplicans res suas, de quibus ibidem habetur mentio, que sibi ad iudicata esse videntur, sicuti per instrumentum apparere debet, absque litigiorum strepitibus et temporis protellatione assequatur utque fraudibus debite occuratur, mandamus tibi et volumus quatenus de expositis summarie informeris et, conperto narrata ibidem veritati convenire, conpellas memoratos in causa de Gorgonzola de Carpanis et Merlinus a per necessaria omnia iuris remedia ac etiam per personalem detentionem, si expedire dignioveris, ad restituendum dicto supplicanti bona huismodi sibi spectantia et ad iudicata, ut supra, taliter quod debitum suum quam citius fieri possit omnino consequatur. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii MCCCCLII.


(a) Coś in A.