Registro n. 8 precedente | 621 di 1171 | successivo

621. Francesco Sforza al vescovo di Lodi 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza sollecita il vescovo di Lodi a porre debito fine alla causa dei lodigiani Giovanni e Antonino de Manariis, già a lungo trattata davanti al vescovo.

[ 110r] Domino episcopo Laudensy.
Animaadvertentes involute petitionis seriam a Iohannis et Anthonini, fratrum de Manariis, Laudensium, potissime quia equum arbitramur ut res pro qua agitur, que diutius versa esse videtur et coram reverentia vestra pertractata per reverentiam eundem b vestram finem nunc debitum suscipiat, ideo reverentia vestra haut leviter ortandum duximus ut pro celeriore rey huismodi expeditione, si vera fuerunt exposita, vellitis tandem superinde sententiam vestram prout iuri conveniet in medium profere. Qua ex re et iustitie debito consuletur et partes minoribus afficientur incomodis, quod reverentiam vestram facturam minime addubitamus. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii MCCCCLII.


(a) Così in A.
(b) Così in A.