Registro n. 8 precedente | 623 di 1171 | successivo

623. Francesco Sforza al luogotenente di Alessandria 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Alessandria che, accertatosi essere i giovani, in età minorile, eredi del defunto Stefano Frascaria, veri creditori della comunità di Alessandria, siano soddisfatti dei loro crediti.

Locuntenenti Alexandrie.
Conpatientes statui et pupilari etati heredum condam Stefani Frascharie, in inclusa supplicatione memoratorum, et presertim quia equum est ut debitum suum a comunitate illa nostra assequantur, scribimus vobis et volumus quatenus, sumpta de expositis informatione, si constiterit heredes ipsos dicte comunitatis veros esse creditores a, uti asseritur, eo casu provideatis debitis et honestis modis quod heredes antedicti, aut per viam reconpensationis, aut aliter, satisfactionem suam veluti decet consequantur. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii MCCCCLII.


(a) creditores in interlinea su debitores depennato.