Registro n. 8 precedente | 63 di 1171 | successivo

63. Francesco Sforza al podestà di Milano 1451 novembre 27 Cremona

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano e agli altri officiali ducali di consentire ad Antonio de Senis, aromatario milanese, di poter comparire a Milano per difendersi dall'imputazione di furto e provare la sua innocenza.

[ 12v] Dux Mediolani et cetera, quia Antonius de Senis, aromatarius in civitate nostra Mediolani, metu asserte imputationis furti contra eum per potestatem nostrum Mediolani minus debite, ut asseritur, et rebus aliter se habentibus formate comparere non audet ad ius suum tutandum, idcirco mandamus harum serie predicto potestati et ceteris officialibus nostris, ad quos spectat et spectabit, quatenus eundem Antonium, quem per presentes assecuramus ad nostri usque beneplacitum, cum diebus quatuor contramandi comparere tam in civitate Mediolani quam alibi tute libere et impune permittant. Ita quod ius suum defendere possit, et de eius innocentia edocere, (a) quemadmodum facere velle videtur, et hoc omni etiam prorsus, reali et personali impedimento cessante, in quorum et cetera. Data Cremone, xxvii novembris 1451.


(a) Sul margine sinistro, all'altezza di quemadmodum, è stato annotato: pro Iohanne de Castronovate.