Registro n. 8 precedente | 631 di 1171 | successivo

631. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, visto il contenuto della supplica dell'alessandrino Guglielmo Lanciavecchia, costringa gli uomini ivi menzionati a soddisfare il ricorrente per gli appezzamenti di terra donatigli, in modo che ottenga quanto gli si deve.

Potestati Alexandrie.
Supplicationem, quam recepimus parte Guilielmi Lanzavechie, civis nostri Alexandrie dilecti, videbis, presentibus alligatam, eius autem inspecta continentia, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, super recitatis in dicta supplicatione summarium ius ministres et expeditum et, constito quod hoc ibidem memorato, teneantur de evictione, uti asseritur, eo casu provideas, omnibus iuris remediis, quod homines ipsi integre satisfaciant eidem exponenti pro petiis terrarum sibi donatarum, veluti exponitur, ita quod debitum suum omnino consequatur. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii MCCCCLII.