Registro n. 8 precedente | 66 di 1171 | successivo

66. Francesco Sforza in favore di Filippo da Rudiano 1451 novembre 27 Cremona

Francesco Sforza raccomanda ad amici e simpatizzanti di prestare ogni favore e aiuto al cremonese Filippo da Rudiano, che si porta in località sforzesche e non, perché possa speditamente conseguire i suoi crediti.

[ 13r] Pro Filippo de Rudiano.
Franciscu Sfortia Vicecomes, dux Mediolani et cetera, Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus, cuius dilectus civis noster Cremonensis Filippus de Rudiano, presentium exibitor, causam se habeat se transferre ad nonnullas tam nostras quam alienas partes exigendi causa nonnullos eius debitores, rogamus quoscumque amicos et benivolos nostros eorumque officiales et subditos nostris (a) vero stricte precipiendos, mandamus ad quos presentes devenerunt quatenus prenominatum Filippum, civem nostrum, contemplatione nostra, commissum suscipere placeat et velint, ac omnibus ius suum concernentibus favoribus quibuscumque propitiis auxiliisque licitis et honestis sibi assistant, ita quod, absque litigio et cessantibus frivolis exceptionibus quibuscumque, summarie et expedite, facti veritate attenta, debitum consequatur suum, quod gratum sumus habituri, offerentes pro prefatis rogatis ad similia et maiora sibi grata paratos. In quorum testimonium. Data Cremone, die vigesimo septimo novembris MCCCCLprimo.


(a) Così in A.