Registro n. 8 precedente | 667 di 1171 | successivo

667. Francesco Sforza al referendario di Alessandria 1452 febbraio 1 Milano

Francesco Sforza ordina al referendario di Alessandria che, controllati quanti dei ricorrenti pagano i loro oneri in cittą, non consentano che siano aggravati per le imbotature, essendo alieno dall'onestą, si sia tassati due volte per la medesima cosa.

Referendario Alexandrie.
Quia ab honestate alienum videtur ut quispiam duplici onere una pro re pergravetur igitur, considerantes tenorem eorum, que involuta supplicatio, civium in ea nominatorum conmemorat, mandamus tibi et volumus, quatenus de narratis ibidem debitam assummas informationem et, si constiterit exposita vera esse, provideas omnino quod supplicantes ipsi pro bonis registratis in civitate illa nostra Alexandrie et pro quibus ibidem persolvint onera, nullo pacto aliunde eisdem pro imbotaturis pergraventur, sicuti iustum censemus. Data Mediolani, die primo februarii MCCCCLII.