Registro n. 8 precedente | 679 di 1171 | successivo

679. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 febbraio 2 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, accertato che i massari della locale cattedrale di San Pietro sono reali creditori di quella comunità e di altri, provveda che conseguano i loro crediti.

[ 117v] Potestati Alexandrie.
Exhibitam nobis parte massariorum et clavarii catredalis ecclesie Sancti Petri de Alexandria supplicationem videbis, presentibus alligatam; eius autem inspecto tenore, maxime quia predictorum locorum cause semper confovende sunt, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis et constito supplicantes ipsos et communitatis illius nostre et aliorum, de quibus supplicatio ipsa mentionem facit, veros esse creditores, ut asserunt, eo casu provideas quod supplicantes ipsi debitum suum celerius consequantur, litigiorum strepitibus amotis. Data Mediolani, die ii februarii MCCCCLII.