Registro n. 8 precedente | 680 di 1171 | successivo

680. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 febbraio 2 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Alessandria, vista la copia della supplica di Caceranimico de Spinulis, provveda che, con rito sommario, il ricorrente abbia dai suoi debitori tutto quello che gli è dovuto.

Potestati Alexandrie.
Supplicationis nobis exhibite parte Caceranimici de Spinulis, dicti nostri, copiam tibi mictimus, presentibus alligatam, eius autem inspecto tenore, mandamus tibi et volumus quatenus a, vocatis qui vocandi fuerunt, super contentis in dicta supplicatione summarium ius ministres et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, frivolis b cavillationibus et oppositionibus quibuscumque sublatis, taliter quod supplicans c idem a memoratis in ea assertis debitoribus integram satisfactionem suam omnino cellerius assequatur. Data Mediolani, ii februarii MCCCCLII.


(a) Segue qui depennato.
(b) Segue exceptionis depennato.
(c) Segue ipsi depennato.