Registro n. 8 precedente | 693 di 1171 | successivo

693. Francesco Sforza al capitano della Martesana 1452 febbraio 4 Milano

Francesco Sforza invia al capitano della Martesana la supplica di Caterina Ferrari de Gradi, figlia ed erede del defunto Bosio e moglie DI Pietro Brambilla, perché le renda giustizia con rito abbreviato in modo che ottenga la porzione di beni che le spettano.

Capitaneo Martesane.
Porrectam nobis, parte Catarine de Ferrariis de Gradi, filie quondam et heredis Bosii ac uxoris Petri de Branbilla, vobis mictimus presentibus alligatam, eius autem inspecta continentia, presertim ut supplicans debitam partem suam bonorum, pro quibus agitur, iure medio, obtineat et scandolis occuratur, mandamus vobis et volumus quod in causa ipsa ius ministretis summarie et de plano, sine strepitu et figura iuditii, taliter quod supplicans ipsa, que mulier est et ad litigandum inhabilis, uti asseritur, partem bonorum eorundem sibi iuridice spectantem, omnino, absque litigiorum strepitibus et temporum protellatione, assequatur, non obstante quod iurisdictio vestra se ad tantam summam non escendat. Data Mediolani, die iiii februarii MCCCCLII.