Registro n. 8 precedente | 708 di 1171 | successivo

708. Francesco Sforza al luogotenente, al referendario e al tesoriere di Como 1452 febbraio 5 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente, al referendario e al tesoriere di Como di far avere al conte Enrico de Sachis tutti i denari che gli spettano.

[ 121v] Locuntenenti, referendario et thexauraro civitatis Cumarum.
Est intentionis nostre quod spectabili dilecto nostro comiti Henrico de Sachis respondeatur ex pecuniis omnibus contentis in bulletis eidem factis, de quibus est creditor ad thesaurariam ibi pro eius provisione annorum tam proxime delapsi MCCCCLI quam presentis MCCCCLII. Propterea volumus et vobis mandamus quatenus vos, locuntenens et referendarie, faciatis responderi; tu quoque, thesaurarie, respondeas pretacto comiti Henrico, sive agentibus pro eo, de pecuniis omnibus antedictis, omni exceptione et contradictione cessante. Qua in re ita provideatis ut causam non habeat prefatus comes ad nos ulterius cum querela redeundi. Data Mediolani, die quinto februarii 1452.