Registro n. 8 precedente | 728 di 1171 | successivo

728. Francesco Sforza al podestà di Pontecurone 1452 febbraio 7 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pontecurone, assicuratosi di quanto spetta al ricorrente frate tortonese Guglielmo de Bertono, faccia che con rito sommario rientri nel possesso dei beni che a buon diritto gli spettano.

Potestati Pontiscuroni.
Frater Gulielmus de Bertono Terdonensis introclusam nobis porexit supplicationem, cuius tenorem considerantes, macxime quia supplicans ipse forensis est et divinis offitiis assistere habet quo fit ut per litigia deduci non mereatur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis in dicta supplicatione sumarium ius ministres et expeditum, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iuditii, in modum quod supplicans, si bona, pro quibus agitur, sibi iuridice spectare videbuntur, ad illorum possessionem et tenutam omnino ponatur et debite manuteneatur. Mediolani, die vii februarii 1452.