Registro n. 8 precedente | 746 di 1171 | successivo

746. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia di dare un adatto curatore ai figli ed eredi del defunto Giovanni Gilio Fiamberti in modo che il ricorrente Galvagnino Beccaria possa agire e por fine a una causa che potrebbe altrimenti diventare immortale.

Potestati Papie.
Dilecte noster, parte Galvagnini de Becharia itterato nobis supplicatum est pro causa, quam habet cum filiis et heredibus quondam Iohannis Gilii de Fiambertis, sicuti per seriem introserte eius petitionis cernere poteris. Ut igitur cause huic finis imponatur debitus mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera esse compereris, provideas filiis et heredibus antedictis de uno curatore, quem idoneum et convenientem putaveris, contra quem supplicans agere possit, aliquibus in contrarium non attentis, cum minus equum videatur quod defectu curatoris causa antedicta vel pereat vel immortalis reddatur. Data Mediolani, die viii februarii MCCCCLII.