Registro n. 8 precedente | 748 di 1171 | successivo

748. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pavia amministri speditamente giustizia nella causa promossa da Filippo da Bologna. Avuto riguardo che trattasi di un fondo dotale e che l'attore è un forestiero, faccia in modo che il supplicante non venga privato dell'appezzamento vitato per il quale ricorre.

Potestati nostro Papie.
Dilecte noster, his inclusam tibi mittimus supplicationem, quam recepimus parte Filippi de Bononia. Eius igitur attenta continentia, maxime quia agitur occasione fundi dotalis et quod supplicans ibi forensis est nec commode potest litigiis supervachare, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis ad te partibus, super contentis ibidem in ius ministres et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, in modum quod supplicans petia vinee, de qua in ea exprimitur, nullatenus indebite privatus remaneat. Data Mediolani, die viii februarii MCCCCLsecundo.