Registro n. 8 precedente | 749 di 1171 | successivo

749. Francesco Sforza al capitano di Monza 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano di Monza di rendere spedita giustizia a Dionigio e Stefano, fratelli de Magatis, specie considerando che trattasi di minori.

Capitaneo nostro Modoetie.
Dilecte noster, porrigi nobis fecerunt Dionisius et Stefanus, fratres de Magatis, supplicationem quam tibi mittimus introclusam; eius autem serie consyderata, maxime quia supplicantes, qui minores esse dicuntur, quod litigia deduci non merentur, mandantes tibi et volumus quatenus, evocatis ad te partibus, super contentis in ea ius ministres summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis oppositionibus quibuscunque sublatis, taliter quod supplicantes ipsi indebitam nullo pacto patiantur lesionem, sed celerius ius suum consequantur. Data Mediolani, die viii februarii MCCCCLsecundo.