Registro n. 8 precedente | 75 di 1171 | successivo

75. Francesco Sforza al referendario di Piacenza 1451 novembre 30 Cremona

Francesco Sforza ordina al referendario di Piacenza che, attesa la supplica di Giacomo Carassio e gli altri ivi nominati, si informi dell'incendio e trovato l'incendiario gli commini una pena che sia di piena soddisfazione dei ricorrenti. Qualora l'incendiario sia insolvente, si applichi quanto č contenuto nei decreti vigenti in cittā.

[ 15r] Locuntenenti Placentie.
Quia frustra essent decreta et ordines condere nisi ad illorum observantiam tenderetur, scribimus vobis et committimus quatenus de contentis in inclusa supplicatione Iacobi Caraxii et aliorum in ipsa nominatorum supplicatione, studeatis informari et, si constiterit de incendio, de quo ibi fit mentio, diligentius inquiratis et, incendiario reperto, contra eum, si sit solvendo, procedatis ad penam usque ad integram supplicantium satisfactionem. Quando vero delinquens non reperiatur, vel repertus solvendo non sit, provideatis quod eisdem satisfiat secundum formam et dispositionem decretorum et ordinum civitatis illius nostre vigentium superinde, per modum quod omnimode dictum damnum supplicantibus emendetur, in premissis procedendo summarie et expedite ac ullo penitus absque litigio et prout vobis expedientius videbitur pro debita et celeriori supplicantium satisfactione. Data Cremone, die ultimo novembris 1451.