Registro n. 8 precedente | 750 di 1171 | successivo

750. Francesco Sforza al podestà e commissario di Lodi 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà e commissario di Lodi, constatato il credito del ricorrente Angelo ebreo, abitante in quel di Monza, gli faccia rendete spedita soddisfazione di quanto esige.

Potestati et commissario Laude.
Dilecte noster, Angelus ebreus, terre nostre Modoetie habitator, conquestus est coram nobis, sicuti per insertam eius supplicationem latius inspicere poteris; quapropter, quia dignum est quod supplicans veri sui crediti satisfactionem obtineat, mandamus tibi et volumus quatenus, habita de narratis debita informatione, super contentis ibidem ius ministres sumarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, et, constito de vero supplicantis credito, provideas [ 128r] per omnia iuris remedia circa integram satisfactionem suam, prout melius expedire videbitur, rem hanc expediendo quam citius fieri poterit, frivolis exceptionibus quibuscunque remotis. Data Mediolani, die viii februarii MCCCCLsecundo.