Registro n. 8 precedente | 751 di 1171 | successivo

751. Francesco Sforza al podestà e al giudice di Milano 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà e al giudice di Milano di ammettere le difese sia di Zanolo da Saronno, imputato di una contesa di cui egli si proclama innocente, come quelle del suo procuratore.

Potestati et iudici Mediolani.
Quia Zanolus de Serono videtur esse inquisitus coram officio vestro, eo quod imputetur de asserta questione sive contentione, de qua se innocentem esse affirmat et dubitet ius suum tutari et defendere, ne forte personaliter detineatur, ideo scribimus vobis et volumus quatenus defensiones suas quaslibet legitimas admittatis tam per eum quam per procuratorem taliter quod de iuribus suis edocere et eius innocentiam ostentare valeat. Data Mediolani, die viii februarii MCCCCLsecundo.