Registro n. 8 precedente | 757 di 1171 | successivo

757. Francesco Sforza a Giovanni Secco 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza vuole che Giovanni Secco, dei vicari generali, visti i due ricorsi contrastanti, l'uno del comune e degli uomini di Vigevano, l'altro del vigevanese Francesco Colli, convochi le parti e amministri con rito sommario giustizia in modo che nessuna delle parti abbia di che contestare.

Domino Iohanni de Sichis, ex vicariis generalibus.
Exhibite nobis sunt impresentiarum bine adversantes supplicationes, alteram silicet parte communis et hominum nostrorum Viglevani, et alteram parte Francisci de Collis, terre eiusdem habitatoris, quarum copiam videbitis introclusam. Attentis igitur in eis expositis et, ut quelibet partium iurisdebitum obtineat, mandamus vobis et committimus quatenus, vocatis qui vocandi videbuntur, super contentis in dictis petitionibus ius ministretis summatim et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, in modum quod neutra partium iusta proinde cum querela ad nos regredi habeat. Data Mediolani, die viii februarii 1452.