Registro n. 8 precedente | 775 di 1171 | successivo

775. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 febbraio 10 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, constatata la verità circa il furto dei candelabri di cui si fa parola nella supplica del prevosto e dei canonici della chiesa milanese di Sant'Ambrogio, costringa i menzionati Bartolomeo e Giovanni o chi di loro a restituire detti candelabri.

Potestati nostro Mediolani.
Nomine domini prepositi et canonicorum gloriosissimi Sancti Ambrosii, urbis nostre Mediolani, exhibita fuit nobis supplicatio, quam tibi mittimus, presentibus involatam, eius autem inspecta continentia, presertim ne candelabra, de quibus ipsa facit supplicatio mentionem, que divini cultus ornamenta pariter et ecclesie existivit in sinistrum pertransire queant, mandamus tibi et volumus quatenus, si habita de expositis summaria informatione, compereris narrata veritati congruere, eo casu ipsis supplicantibus integre satisfacientibus, sive satisfacere cum effectu se paratos offerentibus pro omni eo ad quod proinde iuridice teneantur, compellas per necessaria omnia iuris remedia memoratos in ea Bartolameum et Iohannem et quemlibet ex eis ad indilate candelabra ipsa eisdem restituenda, sine strepitu faciendo, taliter quod, hac pro re, ulteriorem sentire nequaquam habeamus querimoniam, rem hanc expediendo absque litigiorum strepitu et in eo breviore temporis spatio quo fieri poterit, cavillationibus et subterfugiis abiectis quibuscunque. Data Mediolani, die x februarii 1452.