Registro n. 8 precedente | 778 di 1171 | successivo

778. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 febbraio 11 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Piacenza di accertare i colpevoli dell'incendio appiccato alle case e alle cascine site vicino a Fiorenzuola d'Arda, incendio di cui il piacentino Giacomo Carasio colpevolizza il comune e gli uomini, il che questi, a loro volta, negano. Accuratamente assicuratisi dei colpevoli, faccia loro risarcire i danni.

Locumtenenti Placentie.
Parte communis et hominibus nostrorum terre Florenzole suscepimus querimoniam quod ad instantiam cuiusdam Iacobi Carasii, civis nostri Placentini, vexantur et indebite, occasione asserti incendii impositi in quibusdam domibus vel cassinis ipsius Iacobi, vicinis ipsi terre Florenzole, pretendens ipse Iacobus commune et homines predictos ad eiusmodi damni refectionem compellendi sunt, et non ipsi homines et prout ab eis latius informari poteritis. Ne igitur prefati homines nostri digne querelari queant quod ad id indebite opprimantur, et nostre sit intentionis et velimus penitus equa lance universis iusticiam ministrari, scribimus vobis et plurimum oneramus quatenus de re huiusmodi diligentius veritatem eruere procuretis, et qui fuerint malefactores compereritis, illos ad dicti damni satisfactionem omnibus iuris remediis artemini. Quando vero ipsi non invenirentur malefactores, provideatis opportune quod tale damnum per eos, qui ad id iuridice tenentur, resarciatur et reficiatur, ne cuipiam digne querimonie suppetet materia. Data Mediolani, die xi februarii MCCCCLII.