Registro n. 8 precedente | 780 di 1171 | successivo

780. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 febbraio 10 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia che, visto il contenuto della supplica del conte Giacomo Tizzoni e di Parrino da Cresentino e constatato che Antonio e gli altri citati sono veri debitori, costringa costoro con rito sommario a soddisfare le loro obbligazioni.

[ 132v] Potestati Papie.
Exhibitam nobis parte dilecti nostri comitis Iacobi Tizoni et Parrini de Cresentino supplicationem videbis presentibus alligatam, eius autem considerata continentia, presertim ut fraudibus et malitiis occuratur, mandamus tibi et volumus quatenus de expositis sumarie informeris, et constito supplicantes eosdem veros esse creditores memoratorum Antonii et aliorum per instrumenta, uti asseritur, eo casu compellas illos et quemlibet ex eis per necessaria omnia iuris remedia ac etiam iuxta dispositione eorundem instrumentorum ad ipsis supplicantibus cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi debite proinde tenebuntur, taliter quod illorum indemnitati sumarie et citius omnino consulatur sicuti equum est. Data Mediolani, die x februarii 1452.