Registro n. 8 precedente | 79 di 1171 | successivo

79. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1451 novembre 29 Cremona

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona di risolvere con rito sommario la causa che il macellaio Pietro della Marasca ha intentato contro Giovanni Antonio Casanova per lire imperiali cinquanta, quale dote di Giovanna Casanova, sua moglie e sorella di detto Giovanni Antonio.

Potestati civitatis Cremone.
Sunt equidem, omni ex parte, mulierum iura dotalia precipue digno complectenda favore, attendentes igitur continentiam incluse supplicationis Petri dela Marasca becarii, qui se creditorem dicit Iohannis Antonio de Casanova libris quinquaginta imperialium, vigore dotis Iohanne de Casanova, uxoris sue et sororis dicti Iohannis Antonii, quarum librarum quinquaginta solutio spectat cuidam domine Francisce, in supplicatione nominate et ex causis etiam ibidem expositis. Scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis qui vocandi sunt, studeas de narratis diligentius informari et, si compereris narrata vera fore, opportune provideas quod supplicanti debita satisfactio fiat summarium et expeditissimum ius in premissis administrando, facti veritati comperta. Data Cremone, die xxviiii novembris 1451.