Registro n. 8 precedente | 791 di 1171 | successivo

791. Francesco Sforza al vicario della curia arcivescovile di Milano 1452 febbraio 12 Milano

Francesco Sforza chiede al vicario della curia arcivescovile di Milano di sollecitare l'abbate del monastero di Sant'Ambrogio e il priore di Santa Croce di Milano a prontamente pagare i debiti che hanno con il siniscalco Zanono Coro.

Domino vicario curie archiepiscopalis Mediolanensis.
Zanonus Corus, sescalcus noster dilectus, agere intendit contra reverendum dominum abbatem Sancti Ambrosii, civitatis nostre Mediolani, nec non venerabilem priorem Sancte Crucis, civitatis eiusdem, quorum creditorem esse pretendit, veluti ab eo diligentius et clarius informabimini. Verum, cum is Zanonus nostris plurimum implicitus sit ita negociis, quod litigiis intendere minime habilitatem habet, scribimus vobis ac plurimum stringimus ut prememorato sescalco nostro ius summarium et expeditissimum administretis, providendo omnibus iuris remediis quam primum de vero eius credito apparuerit, quod sibi debite et integre satisfiat et omni cum celeritate possibili. Data Mediolani, die xii februarii MCCCCLsecundo.
Potestati nostro Mediolani a.


(a) Cosė in A.