Registro n. 8 precedente | 80 di 1171 | successivo

80. Francesco Sforza ai consoli dei mercanti di Cremona 1451 dicembre 1 Cremona

Francesco Sforza ordina ai consoli dei mercanti di Cremona di intervenire, se mancherà di parola, a costringere Matteo Bersano a saldare il debito che ha con il parmense magistro Giovanni de Botono, con cui ha convenuto un nuovo termine (fino a Natale) entro il quale soddisferà tale sua obbligazione.

Consulibus mercatorum Cremone.
Elapsis iam quatuor mensibus vel circa, sicuti informati sumus, Matheus Bersanus, assertus debitor magistri Iohannis de Botono parmensis, promisit satisfacere eidem magistro Iohanni, quod, quia non fecit, cepit denuo terminum satisfaciendi hinc ad festum Nativitatis Domini proxime futurum, et ita partes ipse invicem convenerunt. Volumus igitur, ne dictus magister Iohannes diutius per verba deducatur, quod, si Matheus ipse premissa ad implere neglexerit, ut illum impellatis, omnibus iuris remediis, ad eidem magistro Iohanni integre satisfaciendum de omni et toto eo, de quo sibi debite tenebitur, aliquibus nostris litteris in contrarium non attentis. Data Cremone, primo decembris 1451.