Registro n. 8 precedente | 81 di 1171 | successivo

81. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1451 dicembre 1 Cremona

Francesco Sforza vuole che il podestà di Alessandria mandi, fatta prima pace con Vianino, libero l'alessandrino Stefano Balistrario e faccia cancellare ogni documentazione connessa con tale detenzione.

[ 16r] Potestati nostro Alexandrie.
Visa continentia supplicationis, presentibus inserte, nobis exibite parte Stefani Balistrarii, civis nostre illius civitatis Alexandrie, compatientesque inopie et familie oneri ipsius supplicantis, quibus gravatus et oppressus esse videtur, contentamur et tibi committimus quatenus, habita pace et bona pro omni damno concordia cum offenso, videlicet cum memorato in ea Vianino ex causa inibi expressa, supplicantem ipsum e carceribus libere relaxari facias, omnemque contra eum attentam novitatem predictorum de causis revoces et cancelles, et revocari ac canzellari omnino facias, taliter quod molestari proinde ullo unquam futuro tempore quomodolibet nequeat; si forte res aliter se habere vellemus per tuas avisari. Data Cremone, primo decembris 1451.