Registro n. 8 precedente | 864 di 1171 | successivo

864. Francesco Sforza a Giovanni Angiolelli da Bologna 1452 febbraio 18 Milano

Francesco Sforza ordina a Giovanni Angiolelli da Bologna, capitano ducale di giustizia, che accertato il credito di cui fa parola Stefanino Marliani, maestro dei morsi del marchese di Mantova, gli faccia avere, con rito sommario, dagli eredi o dai detentori dei beni del menzionato defunto Matteo quanto gli è dovuto.

Domino Iohanni de Agnollellis, capitaneo nostro iusticie.
Quia Stefaninus de Marliano, magister morsorum illustris fratris nostri carissimi domini marchionis Mantue, locumtenentis nostri generalis, adeo in servitiis prefati domini marchionis implicitus est, quod litigiis assistere nequit, propterea, attendentes involute supplicationis tenorem, quam nobis exhibuit Stefaninus idem, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis ad vos heredibus sive detentoribus bonorum memorati in ea quondam Mathei, de expositis summarie informemini et, constito de vero exponentis credito, compellatis heredes sive detentores antedictos per omnia iuris remedia ad supplicanti integre satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi iuridice teneantur ex causa inibi expressa, per modum quod citius et absque litigiorum strepitibus debitum consequatur suum. Data Mediolani, die xviii februarii 1452.