Registro n. 8 precedente | 867 di 1171 | successivo

867. Francesco Sforza ordina ad Antonio Lonati 1452 febbraio 18 Milano

Francesco Sforza ordina ad Antonio e fratelli Lonati che se la faccenda sta come viene esposta da Antonio Veruto da Viguzzolo, provvedano a far restituire al ricorrente i danari pagati perché costretto, su richiesta di alcuni dei loro uomini, al pagamento di cinquanta lire promesse a Corsico, famigliare ducale per la tassa dei cavalli.

Domino Antonio et fratribus de Lonate.
Compulsus fuit, ut asserit, Antonius Verutus de Viguzolo ad solutionem librarum quinquaginta imperialium, quas promiserat Corsico, familiari nostro, pro taxis equorum, ad instantiam nonnullorum ex hominibus vestris, a quibus nunc dictas pecunias recuperare non valet, quamquam sepemunero requisiverit. Quare, cum indignum sit et preter honestatem omnem quod ob ilatum beneficium quis iacturam patiatur, scribimus vobis ac volumus, quando res se habeat ut exponitur, provideatis opportune quod eidem Antonio pecunie solute restituantur, et indemnis idem Antonius preservetur, prout ius et equitas suadet, et vos indubitanter facturos esse putamus. Data Mediolani, die xviii februarii MCCCCLII.