Registro n. 8 precedente | 882 di 1171 | successivo

882. Francesco Sforza a Giacomo da Angera 1452 febbraio 21 Milano

Francesco Sforza vuole che Giacomo da Angera, dei vicari generali, assecondando le reali richieste di alcuni poveri di Capriano, abitanti nella pieve di San Donato del distretto di Milano, proceda alla riforma dell'estimo secondo il disposto degli statuti cui si fa riferimento.

Domino Iacobo de Angleria ex vicariis nostris generalibus.
Parte nonnullorum pauperum hominum loci Capriani, habitatorum plebis Sancti Donati, ducatus nostri Mediolani, exhibita nobis fuit, presentibus involuta, supplicatio. Cum igitur in ea exposita convenire videantur, cum supplicantes ipsi equalitatem servari expectantur que nemini obneganda est, ideo committimus vobis et volumus quod, a vocatis qui vocari debuerint, noveritis que ibidem recitantur vera esse, eo casu provideatis quod requisita in ea extimi reformatio locum habeat, et fiat iuxta dispositionem statutorum, de quibus ibidem exprimitur, ac servatis quibusvis aliis, in talibus debitis et servari consuetis, qua in re haud levem adhibebitis curam et diligentiam. Data Mediolani, die xxi februarii 1452.


(a) Segue se depennato.