Registro n. 8 precedente | 89 di 1171 | successivo

89. Francesco Sforza ad Antonio Bossi, Franceschino di Castel San Pietro e Ambrogio Pagani 1451 dicembre 6 Lodi

Francesco Sforza chiede ad Antonio Bossi, Franceschino di Castel San Pietro e Ambrogio Pagani di portare a termine entro breve tempo la causa tra Esterolo Visconti e il cumano Pietro de Penzio. Nel caso non potessero fare ciò mancando loro la possibilità di esaminare i diritti delle parti, proroghino, come loro parrà opportuno, i tempi per la presentazione dell'istanza, sbrigando le cose anzidette secondo la commissione loro fatta.

Domino Antonio Bossio et Francischino de Castro Sancti Petri nec non domino Ambrosio de Paganis.
Quia gratum siquidem haberimus ut vertenti coram vobis differentie inter egregium affinem nostrum dilectissimum Hestorolim Vicecomitem et Petrum de Penzio, civem nostrum Cumanum, finem debitum apponeretis. Ideo, scribimus vobis et volumus quatenus, vocatis vocandis, differentiam ipsam intra tempus limitatum terminetis, iure medio, et decidatis, volentes tamen quod si iura part[i]um ipsarum intra tempus instantie eiusdem cause examinare, uti conveniet, non possetis, tunc istantiam ipsam prorogetis usque ad id breve tempus de quo vobis videbitur, prout et nos et eo casu per presentes prorogamus, premissa expediendo iuxta commissionem vobis proinde factam ac in talem denique modum, quo memoratus Hestorolus ea de re ad nos ulterius regredi nequeat. Data Laude, die vi decembris 1451.