Registro n. 8 precedente | 929 di 1171 | successivo

929. Francesco Sforza a Giovanni Angiolelli da Bologna 1452 febbraio 23 Milano

Francesco Sforza vuole che Giovanni Angiolelli da Bologna, capitano di giustizia, visto il ricorso del famigliare e aulico ducale Giorgio Annoni, chiamate le parti e acquisita la verità dei fatti, amministri giustizia con rito sommario, in modo che il ricorrente ottenga quanto di diritto gli si deve.

[ 155v] Domino Iohanni de Agnollellis, capitaneo nostro iusticie.
Recursum ad nos habuit spectatus vir Georgius de Annono, familiaris et aulicus noster dilectus, cum involuta eius petitione, cuius seriem attendentes, maxime quia iniquum censeremus quod memorati in ea supplicantis adversarii, eius cum iactura locupletiores redderentur, mandamus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus, expositorum veritatem comperire curetis et exinde super ibidem contentis et requisitis sumarium ius administretis et expeditum, sine strepitu et figura iudicii, sic quod supplicans, quem per littigia distrahi minime intendimus, ius suum quam celerius et satisfactionem assequatur. Data Mediolani, die xxiii februarii 1452.