Registro n. 8 precedente | 951 di 1171 | successivo

951. Francesco Sforza al podestà di Sale 1452 febbraio 25 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Sale di rimettere Stefano de Dotis da Senago con rito abbreviato nel possesso dell'eredità e dei beni di cui si parla nella supplica. Se vi fosse qualche cosa che giuridicamente osti a fare cị, si avvisi il duca.

[ 159v] Potestati Sallarum.
Si ita est, et in facto esse compereris quemadmodum recitat his inclusi tenoris supplicatio nobis exhibita parte Steffani de Dotis de Senago, quia de facto spoliatus, restituendo devenerit ad tenutam et possessionem hereditatis et bonorum de quibus agitur, ut iura suadent, et intendentes unicuique iustitiam administrari debere, comittimus tibi et volumus quod supplicantem ipsum, seu quemlibet eius legitimum nuntium, ad tenutam eiusmodi bonorum seriem restituas, et quatenus de iure restituendam veniret, amotis abinde quibuslibet indebitis detentoribus, fatiendo in predictis ius sumarium et expeditum et sine figura iuditii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque remotis, et expediendo predicta infra unum mensem a receptione presentium dinumerandum ad tardius. Si tamen aliquid iuridicum in contrarium habueris, nos tuis litteris avisabis ut providere quantum expediens fuerit valeamus. Data Mediolani, die 25 februarii 1452.