Registro n. 8 precedente | 971 di 1171 | successivo

971. Francesco Sforza a Nicola da Rieti 1452 febbraio 28 Milano

Francesco Sforza vuole che Nicola da Rieti, officiale di Montebrianza, faccia prontamente avere a Giovanni da Codogno quanto deve avere dai suoi debitori.

Domino Nicolao de Reate, officiali in Monte Brianzie.
Parte Iohannis da Colonia nobis expositum fuit quod debitores habet quamplures a quibus satisfieri non potest ob illorum renitentias et subterfugia. Quare mandamus vobis et volumus quatenus contra debitores eosdem ius ministretis sumarium et expeditum simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sic quod supplicans satisfactionem suam quam celerius habere possit, non attento quod iurisdictio vestra se ad tantam summam non extendat. Data Mediolani, die xxviii februarii 1452.