Registro n. 8 precedente | 979 di 1171 | successivo

979. Francesco Sforza al podestà di Novara 1452 febbraio 28 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Novara, vista la supplica dei fratelli novaresi Domenico e Guiniforte, figli del defunto Giacomo Annone, gli faccia sapere il perché della mancata esecuzione di quanto ordinatogli con lettere ducali. Gli faccia, altresì, conoscere se vi è qualche impedimento giuridico a concedere quello che è stato richiesto. Cerchi di pacificare le parti: non riuscendovi, le ammonisca a presentarsi dal duca entro sei giorni.

[ 163r] Potestati Novarie.
A Dominico et Guiniforto, fratribus filiis quondam Iacobi de Anono, civibus illius nostre civitatis Novarie, iterato nobis facta est querela, sicuti per inclusam eorum supplicationem clarius videre poteris. Eius autem supplicationis eius inspecta continentia, mandamus tibi et volumus quatenus, visa supplicationis eiusdem serie, nobis indilate rescribas de causis propter quas priores litteras nostras, tibi hac in re emanatas, non fueris executus et si quid iuridicum in oppositum adest, quare supplicata concedi non debeant. Data Mediolani, die xxviii februarii 1452. Studebis tamen partes totis viribus componere quod, si fieri nequiverit, moneas partes ipsas ut, intra dies sex post factam sibi monitionem eiusmodi, coram nobis se presentent et superinde debitam faciendam provisionem. Data ut supra.