Registro n. 8 precedente | 991 di 1171 | successivo

991. Francesco Sforza al giudice del cavallo di Milano 1452 marzo 1 Milano

Francesco Sforza ordina al giudice del cavallo di Milano che entro quindici giorni la ricorrente Caterina de Marinonibus consegua quanto le spetta, cosė che si smetta di menare per le lunghe la sua causa.

Iudici nostro ad signum equi Mediolani.
Conqueritur Caterina de Marinonibus quod in causa, de qua in inserta supplicatione sua exprimitur, per litigia et temporum protellationes circunducitur, quibus nullo pacto ob eius inhabilitatem assistere potest, quapropter mandamus vobis et volumus quatenus super contentis in supplicatione ipsa ius ministretis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, rem hanc expediendo intra dies quindecim continuos ad tardius post harum receptionem, frivolis exceptionibus quibuscumque sublatis, in modum quod supplicans debitum suum citius consequatur. Data Mediolani, primo martii 1452.