Registro n. 9 precedente | 102 di 257 | successivo

102. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1457 febbraio 4 Milano

Francesco Sforza ordina ai collaterali del banco degli stipendiati di derogare agli errori di Bisio Cortesi da Cotignola, castellano della fortezza di Novara, e di soddisfare tutte le sue ragioni per quel numero di paghe che risulta abbia tenute, non volendo il duca che egli abbia a patire danno per ignoranza degli ordini.

Collaterales nostri generales, reperiuntur, quemadmodum inteleximus, in monstris hactenus factis Bixio de Cottignola, castellano castri Novarie (1), nonnulli defectus, ex eo quod, non servatis ordinibus, nunc nonnullas cassationes fecerit, nonnullique fuerint male respondentes monstris licet omnem numerum pagarum suarum asserat se continue tenuisse. Contentamur itaque et volumus ne propter ipsorum ordinum ignorantiam damnum patiatur, quod omnes rationes suas faciatis, faciendo ei satisfieri et responderi pro eo numero pagarum, quas tenuisse reperiatur, ipsis defectibus malarum cassationum et male respondentium nequaquam obstantibus, quibus per presentes derogamus et derogatum esse volumus, aliquibus decretis et ordinibus in contrarium nequaquam attentis. Mediolani, iiii februarii 1457.
Zannetus.
Cichus.


(1) Identificato come Bisio Cortesi da Cotignola (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 668).