Registro n. 9 precedente | 105 di 257 | successivo

105. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1457 gennaio 1 Milano

Francesco Sforza scrive ai collaterali del banco degli stipendiati d'avere recepito quanto da loro rilevato per le licenze concesse a capitani, castellani e conestabili e di convenire sugli abusi derivatine. Li assicura che intende d'ora in poi accordare licenze solo per motivi speciali, eccezion fatta quando si fosse in presenza di capi con 20 o pił paghe, e concedendo il permesso a un solo uomo e per cause indicate nella lista presentata dai collaterali.

[ 29r] Collateralibus generalibus.
Intelleximus que nobis verbis vestris memorata fideliter et recte fuere pro licentiis per nos hactenus capitaneis, castellanis et connestabilibus nostris, copiose concessis se aut suis absentandi pro munitionibus aut aliis causis pro eorum opportunitatibus et beneplacitis quibus per plures abusi sunt, cohercendis a quibus statuimus in futurum abstinere ni fuerit causa specialis, cui nos per nostras, cum expedierit providebimus litteras. Cognoscentes quod pro hiis, que expediunt ordinibus banci illius nostri providetur ex suis absentandi que intellessise nobis grata fuere, decernimus itaque per presentes quascumque hactenus per nos concessas (a) eiusmodi litteras ab hodierna die in antea nemini servari ac pro cassis et annullatis haberi debere, quas omnino revocamus, his dumtaxat reservatis qui pagas viginti et ultra tenere habent vel habebunt in futurum eiusmodi licentias habentibus vel habituris, quibus licere volumus unum tantum ex suis pro causis sibi concessis absentare iusta contenta in lista vestra nobis recitata, quam his inclusam vobis remittimus. Et sic vobis mandamus in futurum observetis singulos ex eis qui licentias ipsas habuerint de ordinibus ipsis super his disponentibus et deliberatione hac nostra ac ordine per vestras, avisando ut sciant quid acturi. Mediolani, die primo ianuarii 1457.
Marcus.
Cichus.


(a) Segue eundi depennato.