Registro n. 9 precedente | 182 di 257 | successivo

182. Disposizione ducale in favore di Gaspare Dal Mangano 1459 maggio 20 Milano

Francesco Sforza concede al castellano Gaspare Dal Mangano di uscire per ragioni di salute dalla rocca, lasciando in sua vece Francio Morigia, suo zio.

[ 46r] Franciscus Sfortia, dux Mediolani, et cetera, Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus. Cum nobilis vir Gaspar de Mangano, castellanus arcis nostre porte Nove civitatis nostre Parme prope cittadellam (1), aliqualiter infirmetur cupiatque propterea de sanitatis remedio provisum iri ne in deterius evadat a nobisque licentiam requisiverit dictam arcem exeundi pro sanitate procurando, eius tamen relicto loco Francio Morigia, eius avunculo et consotio, in dicta arce sub stipendio conscripto, attendentes requisitionem et instantiam dicti Gasparis, cuius sospitatem caripendimus, contentamur et per presentes sibi liberam concedimus licentiam et facultatem se a dicta arce et custodia dicte arcis absentandi et ab ea egrediendi, dimisso tamen loco sui dicto Francio, eius avunculo, ita quod, uno ipsorum in dicta arce existente, alter exire possit et valeat ipsam arcem pro suis procurandis negociis, mandantes quibuscumque Collateralibus et officialibus nostris ad quos spectat ut, si unum ex predictis in dicta arce residere invenerint, deficiente altero, ipsorum stipendium integrum admittant et in monstre descriptione acceptari et esse intelligantur, ac, si ambo residere invenirentur, nulla sibi de eorum stipendio diminutione et appunctacione facta occasione unius cuiusvis ipsorum absentie, presentibus annum unum valituris. Mediolani, xx maii 1459.
Iohannes Antonius.
Iohannes.
Refecta in simili forma. Mediolani, die ultimo septembris 1460.
Iohannes.


(1) In SANTORO (Gli uffici, p. 644) Gaspare Dal Mangano viene indicato come castellano Ğroche nove Parmeğ.