Registro n. 9 precedente | 3 di 257 | successivo

3. Disposizione ducale in favore di Achille Favalli e Antonio da Vailate 1452 maggio 3 Milano

Francesco Sforza nomina conestabile della porta Sala di Como Achille Favalli da Pizzighettone e ordina ai Maestri delle entrate e ai collaterali del banco degli stipendiati che gli venga assegnato uno stipendio mensile di tre fiorini. Si dispone la stessa cosa per Antonio da Vailate, conestabile della Porta Torre di Como.

[ 3v] Franciscus Sfortia Vicecomes, dux Mediolani, et cetera, Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus. Constituimus alias connestabilem porte Sale civitatis nostre Cumarum Achilem de Favalibus de Pizleone quemadmodum constat litteris nostris patentibus electionis sue data Mediolani, die xxvii marcii MCCCCL, et licet in prioribus litteris ellectionis sue statuerimus sibi stipendium quod alii ibi connestabiles tempore illustrissimi ducis preteriti habere et percipere consueverunt, ex quo, ut informati sumus, hactenus habuit et percepit stipendium ad computum florinorum duorum cum dimidio tantum pro pagha in mense, declaramus tamen nostre intentionis esse et volumus quod idem Achiles tam pro preterito, videlicet incipiendo die in qua ad custodiam dicte porte se contulit quam pro futuro habeat stipendium ad computum florinorum trium pro pagha in mense, mandantes Magistris intratarum et Collateralibus nostris generalibus ceterisque, ad quos spectat, quatenus eidem Achili respondeant et responderi faciant tam pro preterito quam pro futuro, incohando die qua incepit stipendium suum pro paghis suis ad computum florinorum trium pro pagha in mense, faciendo de hoc fieri quascumque scripturas et bulletas opportunas. Data Mediolani, die iii maii 1452.
Zanetus.
Cichus.
In simili forma Antonio de Vaylate, conestabili porte turris Cumarum (1).
Cichus.


(1) La carica è segnalata da SANTORO (Gli uffici, p. 621), ma Antonio da Vailate non compare tra gli officiali elencati.