Registro n. 9 precedente | 38 di 257 | successivo

38. Disposizione ducale in favore di Michele, Ruffino e Gottardo della Croce 1454 dicembre 14 Milano

Francesco Sforza ricorda che nelle lettere di castellania della rocca di Domodossola, rilasciate dal campo presso Gaida il giorno 11 luglio 1452, concesse che uno solo dei tre fratelli castellani, Michele, Ruffino e Gottardo della Croce, potesse lasciare la fortezza per poter provvedere ai loro bisogni. Ora, aderendo alla loro richiesta, consente che quando uno di loro rimane nella fortezza gli altri due possano uscire senza alcuna trattenuta sul salario. Dispone che il Regolatore, i Maestri delle entrate, i collaterali del banco degli stipendiati, gli altri ufficiali e i sudditi cui spetta osservino quanto è ora disposto.

[ 14v] Franciscus Sfortia, et cetera. Licet littere castellanie arcis nostre Domusossule per nos concesse Michaeli, (a) Gotardo et Roffino della Cruce sub data in nostro felici exercitu apud Gayadum die xi mensis iulii 1452, disponant quod unus tantum modo ipsorum fratrum pro suis procurandis negotiis ab arce ipsa discedere possit, aliis duobus fratribus ad custodiam ipsius arcis remanendis, tamen ut dictorum fratrum annuamus requisitionibus quo habilius et commodius suis providere valeant negotiis, tenore presentium predictis Michaeli, Roffino et Gotardo, castellanis nostris, dispensamus et licentiam concedimus quod quandocunque et quotienscunque eis libuerit, duo ex eis a custodia (b) ipsius arcis discedere possint, uno tamen ipsorum ad predictam custodiam remanente sine alicuius salarii et provixionis retentione, mandantes Regulatori et Magistris intratarum nostrarum, Collateralibus generalibus ceterisque officialibus et subditis nostris omnibus ad quos spectat et spectabit quomodolibet in futurum, quatenus has nostras dispensationis et licentie litteras ad nostrum usque beneplacitum valituras firmiter observent et fatiant observari. Data Mediolani, die xiiii decembris 1454.
Marcus.
Iohannes.


(a) Segue de depennato.
(b) Segue a custodia ripetuto.