Registro n. 9 precedente | 46 di 257 | successivo

46. Disposizione ducale in favore di Alessandro Gorono da Lampugnano 1455 aprile 2 Milano

Francesco Sforza concede ad Alessandro Gorono da Lampugnano, castellano della fortezza Cacciaguerra di Pontremoli, di potersi assentare per tre mesi senza alcuna trattenuta dello stipendio, lasciando in sua vece il fratello Bartolomeo. Detta licenza viene prorogata fino al 20 settembre.

Dux Mediolani, et cetera. Annuere volentes requisitionibus nobilis Alexandri de Lampugnano, dilecti castellani nostri arcis Caciaguerre Pontremuli (1), contentamur et harum tenore licentiam concedimus eidem Alexandro ab ipsa arce se absentandi cum uno socio pro curandis rebus suis huc causa veniendi, spacio mensium trium, itu, mora et (a) reditu computatis, sine aliqua stipendii sui retentione ac ordinibus quibuscumque in contrarium non attentis. Data Mediolani, ii aprilis 1455.
Dimisso tamen sui loco Bartholomeo, eius fratre (2), qui ordines nostros ad unguem observet. Data ut supra.
Zanetus.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.
Prorogata fuit suprascripta licentia usque per totum diem xx septembris 1455.


(a) et scritto in interlinea.

(1) Identificato come Alessandro Gorono da Lampugnano (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 654).
(2) Bartolomeo Gorono da Lampugnano non compare tra gli officiali segnalati da SANTORO (Gli uffici, p. 654).